- REGINA
- I.REGINARegis uxor: quae duo tamen distinguentes olim Saxones Occidentales in Anglia, Regiae nomine non admissô, Regis coniugem appellabant; quod unde ortum, pluribus exponit Asserus, de Aelfredi rebus gestu, p. 3. et ex eo Matthaeus Westmonaster. A. C. 854. Regina Lampridio in Vita Alexandri, Augusta est. Licet enim Regis appellationem multum vitarent primi Imperatores, Aurelianus tamen sumpsit diadema et reliqua Regum insignia, quô tum primum tempore Imperator dici potuit Rex, Augusta Regina, Imperium Regnum, Casaubonus, ad Spartian. in Hadr. c. 11. Posterioribus saeculis, praesertim sub Imperatorib. Constantinopolitanis prioribus, titulus hic Regum filiabus tributus est. Claudian. Panegrr. 2. in Stilichon. v. 360.Nam domus haec utroque petit diademata sexu,Reginasque parit, Reginarumque maritos.Sic Atticum Episcopum Constantinopolian. ad Reginas Arcadii Imp. filias librum de Fide et Virginitate, scripsisse, ait Gennadius etc. Quem etiam usum in Francia invaluisse, discimus ex Gregorio Turon. l. 5. c. 49. et l. 10. c. 15. ubi nomen hoc Rigunthi filiae Chilperici Regis et Chrodieldi filiae Chariberti Regis tributus. Neque aliâ forte causâ, Caroli M. filiabus coronas attribuit Anonzmus in Poem. de eo, ubi de Rotrude.Namque corona caput pretiosis aurea gemmisImplicat etc. De Bertha.—— Caput auratô diademate cingitur almum etc.Inferioribus quoque paulo temporibus, atque adeo sub tertia Regum stirpe, Reginas itidem vocitatas esse natas Regum, apssim apud Scriptores, observat Car. du Fresne, qui in Lusitania quoque hanc consuet udinem olim fuisse, durâsseque adAlphonsum usque II. addit, ex Duardo Nonio, l. de vera Regum Portugalliae Genealogia. Quid quod iam, ad illud Virgilii, Aen. l. 1. v. 277.—— donec Regina SecerdosMarte gravis. ——Servius, Regina, ait, Regis filia, etc. Vide omnino eum locô cit.II.REGINAPtolem. Reyna, oppid. Turdetanorum, mediterraneum haud procul ab Anna fluv.III.REGINAcogn omen Iunonis, apud Romanos, quae templum habuit, in XIII. regione. teste P. Victore.Sed ea appellatio, fi Romanorum religionem spectemus, non aeri minus, quam Lunae, quae cum Iunone ac Diana quandoque eadem, conveniebat. Gerh. Ioh. Vossius, de Idolol. l. 2. c. 27. Eadem in Oriente Astarte seu Α᾿ςτρεάρχα est, παρὰ τῆς τῶν ἄςτρων ἀρχῆς, ab imperio in sidera. Ut enim Luna ac Iuno, ob lumen suum, Urania; sic ob nitorem, quô reliquas stellas superat, Astrorum Regina, vel. ut Horatius, in Carm. Saeculari, v. 35. de Luna, Siderum regina; aut secundum Virgilium, qui de Iunone, l. 1. Aen. v. 50.—— Divûm (incedo) Regina:appellata est: eadem haud dubie cum Regina caeli, de qua Ierem. c. 7. v. 18. et c. 44. v. 17. Vide Thom. Godwzn. de ritibus Hebraeor. l. 4. c. 6. et paulo infra, in voce Regina Caeli.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.